monumenta.ch > Plinius > sectio 100

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 100
{XXII} Metalla aeris multis modis instruunt medicinam, utpote cum ulcera omnia ibi ocissime sanentur, maxime tamen prosunt cadmea. fit sine dubio haec et in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed nequaquam comparanda aerariae. plura autem genera sunt. namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadmea vocatur, fusuris necessarius, medicinae inutilis, sic rursus in fornacibus existit alia, quae originis suae nomen recipit.